M.TVLLI CICERONIS SCRIPTA QVAE MANSERVNT OMNIA FASC. 46 DE DIVINATIONE DE FATO / TIMAEVS OTTONIS PLASBERG t SCHEDIS VSVS RECOGNOVIT W. AX EDITIO STEREOTYPA EDITIONIS PRIMAE (MCΜXXXVIII) STVTGARDIAE IN AEDIBVS B.G. TEVBNERI MCMLXV Alle Rechte, auch die der Übersetzung, des auszugsweisen Nachdruckes und der fotomechaniscben Wiedergabe, vorbehalten (c) B.G. Teubner Verlagsgeeellechaft mbH, Stuttgart 1965 Printed in Germany Druck: Juliu9 Beltz, Weinheim a. d. B. PRAEFATIO Cicero ipse, quoconsilio libellum de divinatione con- scripsisset, satis luculentis verbis indicavit (p. 64,28—65,2) neque non professus est cur non una cum natura deorum in eodem libro de divinatione fatoque disseruisset (p. 5,8—13 et 128,11—15). Sed si, q u a η d ο hie liber compositus sit, quaeremus, non inutile erit reminisci ea ipsa quae Cicero de ordine libro- rum suorum exposuit (p. 64,12ss.)- Anno enim a.Chr.n.45 libris de finibus confectis uno eodemque tempore occupa- tus erat in componendis libris Tusculanis librisque de na- tura deorum agentibus, ut apparet ex epistulis ad Atticum illis mensibus datis: Epitomen Bruti Caelianorum velim mihi mittas et a Philoxeno Παναηίου περί προνοίας (Att. 13,8; die 8. Iun. a. 45). Caelius enim cum nat. 2,8, tum nonnullis locis libri de divinatione a Cicerone adhibitus est: 1,48.49.55. 56. 78 et Panaeti nomen nobis ut nat. 2,118 ita div. 2,97 occurrit. eiusdemque philosophi sententias a Cicerone etiam div. 2,87—99, cum contra astrologiam disputet, pronuntiari veri simile est. Atque etiam ex aliis duobus locis posse concludi videtur Ciceronem illis diebus in libris de na- tura deorum scribendis versatum esse: libros mihi de quibus ad te antea scripsi velim mittas et maxime Φαιδρού περί &εών et f ΠΛΛΙ40Σ (Att. 13, 39, 2; die 5. Aug. a. 45) et: ante lucem cum scriberem contra Epicureos (ib. 38,1; circa die 4. Aug. a. 45). Hoc quidem dubium esse non potest quin Cicero aestate autumnoque anni 45 studuerit sententiis opi- nionibusque philosophorum Graecorum et de natura deo- rum et de fato et de divinatione agentium. Conferas autem epistulam quam die 29. Mai eiusdem anni misit e Tuscu- lano ad Atticum: Dicaearchi περί 'ψυχής utrosque velim mit- tas eqs. (Att. 13,32,2), quem philosophum et alibi et Tusc. 1,21 et 77 ad opus perficiendum adhibuit. Neque tarnen, quando Tusculanae disputationes ad lucem prodierint, pro certo asseverare audemus. nam nos quidem eas perfectas esse non nisi die 18. Mai a. 44 ex Ciceronis epistulis col- ligere possumus (Att. 15,2,4 et 15,4,2). neque vero ex his paucis verbis concludere debemus Ciceronem usque ad 1* IV PRAEFATIO Maium a. 44 occupatum fuisse in his disputationibus. nam ne uno quidem verbo in toto opere mortem Caesaris a Ci- cerone esse commemoralam tenendum est. Quibus disputationibus editis libri perfecti sunt de natura deorum (p. 64,29). Ne hi quidem libri Caesarem interfectum esse indicant, ut concedes, simodo legeris, quae Cicero de monarchia Caesaris cautissime depressa voce dixit in ex- ordio primi libri: nam cum otio langueremus et is esset rei p. status ut earn unius consilio atque cura gubernari vecesse esset eqs. (nat. 1,7). neque igitur temere agemus, cum et libros de natura deorum et Tusculanas disputationes Cae- sare vivo conscriptos esse contendemus. Nunc demum redeamus ad quaestionem supra ortam, quando nostrum, de quo agimus, opusculum de divinatione compositum sit. Maximo autem momento est, quod Cicero in huius libri initio (p. 5,25—31) non minus caute de statu rei p. locutus est quam loco modo laudato. Nonne cum his consentiunt quae in libro altero scripsit: nunc quidem prop- ter intermissionem forensis operae et lucubrationes detraxi et meridiationes addidi (p. 125,15)? quae verba quin aptis- sime quadrent in dictaturam Caesaris neque illo mortuo re publica labante scripta esse possint, dubium non est. Plurimum autem ab his verbis differt exordium alterius libri. Ibi enim Cicero inde ab Hortensio suo totam seriem opusculorum suorum philosophicorum enumeravit quae qui- dem a se illis temporibus cum esset in unius poiestate res publica perfecta esse admonuit. Deinde autem pergit: nunc quoniam de re p. consult coepti sumus (p. 66,25). Ergo ex- ordium huius libri non nisi Caesare mortuo scriptum esse potest. Accedunt nonnulli loci eodem tempore compositi: quid vero Caesarem putamus si divinasset fore ut... trucida- tus ... iaceret...? (p. 73,10—15). sed tenendum est haec verba commemorata e contextu exsecari posse sensu in- tegTO. Non aliter iudicandum esse de ceteris locis facile cognosces velut de duobus locis inter se conexis qui sacri- ficium paulo ante interitum Caesaris perpetratum referunt. conferas igitur p. 57,7—22 cum p. 79,3—15; invenies utrum- que locum non ita cohaerere cum contextu ut non eximi possit. immo omissis lineis 7—22 paginae 57 vocem eadem 1. 22 melius coniungas cum tribus verbis aut adfingit out mutat aut detrahit 1. 6 s. quam cum ilia una sententia 11. 18 —22. — Item facile comprobaveris verba quam multa huic ipsi Caesari (p. 106,24) non nisi Caesare interfecto scribi potuisse, etsi quando caput ipsum ortum sit non constat, nam verba modo commemorata sine ullo labore a Cice- one operi perfecto inseri potuerunt. — Sed caput illud PRAEFATIO V (2,110) quod de Sibyllae versibus agit, qui eum appellan- dum quöque fuisse regem, quem re vera regem haberent, voluerunt, ciun sermone sequenti tam arte consociatum con- iunctumque est ut separari non possit. quod si hie fieri non potest, totam hanc partem alterius libri nisi Idibus Martiis praeteritis non absolutam esse verisimile est. Sed quid de toto libro? Dubium esse non potest quin et praefatio alterius libri et in toto opere nonnullae partes Caesare mortuo scriptae sint, ceteris partibus ante Idus Martias absolutis. sed hie oritur quaestio valde difficilis quando maiorem partem libri sui Cicero composuerit. Renatus Durand1) totum fere opus mensibus Ianuario Februarioque anni a. Chr. η. 44 compo- situm, deinde Caesare interfecto nonnullis locis retractatum, denique a. d. 8. Id. Apr. editum esse studuit comprobare. Sed Wilhelmus Falconer1) postquam optimo iure omnia, quae Renatus Durand attulerat, argumenta refellit diluit- que, ipse sibi persuasit Ciceronem, cum priorem librum ante Idus Martias usque ad caput 119 confecisset, postea nonnumquam, cum his studiis vacaret, paulatim ad reliqua conscribenda redisse et opusculum in rudem formam, qua id nunc praeditum videmus, redegisse. Sin autem haec duo commentariola et Gallici et Britannici viri doctissimi com- paraveris, utrumque causis non probabilibus nisum esse elucebit. nimium enim cum comprobare volunt, de tempore quidem nihil comprobant. Satis autem ex locis supra allatis constare mihi videtur magnam vel potius maiorem partem duorum librorum con- scriptam esse ante interitum C. Caesaris. quo necato Cicero corrigendo opus conficere studuit, neque vero libros ad umbilicum videtur perfecisse ita ut dubitare liceat sintne ab eo ipso editi.") Ut ad unum de fato librum accedamus: de rebus ut ita dicam impossibilibus Cicero iam anno a. Chr. η. 46 ludi- bundus ad Atticum amicum scripserat: Περί άννατ&ν me scito xaxu JioSmQov χρίνειν. quapropter si ventums es, scito necesse esse te venire; sin autem non es, άδΰνατον*) est te venire, nunc vide utra te χρίβις magis delectet, Chrysippi an 1) R. Durand La Date du „De Divinatione" in Milanges Boissier, Paris 1903 p. 173—183. 2) W. Falconer A Review of M. Durand's La Date du De Diolnatlone in Classical Philology, Chicago 1923 p. 310—327. 3) Sander diss. Göttingen 1908. 4) άάύνατον 5 -atmv cdd. VI PRAEFATIO haec quam noster Diodotus non concoquebat. sed de his etiam rebus, otiosi cum erimus, loquemur; hoc etiam κατά XQVOM- •xov δυνατόν est. (epist. 9,4 in Tusc. inter VIII et IV Id. lun. a. 46 scriptum) necnon in libris de natura deorum et de divinatione componendis Cicero se de fato acturum esse professus (nat. 3,19 et div. p. 60,25 et 71,26) in prooemio alterius libri de divinatione sese adiuncturum esse librum de fato promisit (p. 65,1). quod promissum exsolvit Cicero post Idus Martias fatales anni 44 (cf. p. 130,20). Prooemium Timaei Academicis exaratis, quae a se et ad Varronem amicum translata et ex duobus libris in quattuor collata esse a. d. VII. Kai. Iul. 45 ad Atticum scrip- serat (Att. 13,13,1), confectum esse ex primis verbis ipsius prooemii elucet (p. 154,1). P. Nigidius Figulus autem reno- vator, ut ait Cicero, disciplinae Pythagoreae, quem in ser- mone dialogi loquentem introducturus erat, eodem anno mortuus est (Hier. Chron. a Abr. 1972 — 2 p. 137 Sch.). Haud scio an eiusdem anni aestate Cicero in Tusculanis dispu- tationibus hunc librum se compositurum esse promiserat: Pythagoras... cuius de disciplina aliud tempus fuerit -fortasse dicendi (Tusc. 5,10). Paucis autem mensibus ante Cicero nondum vertendis libris Graecis ad philosophiam pertinen- tibus studuerat (fin. 1,7 cf. hic p. 154). Neque igitur dubium est quin et libri de finibus et Tusculanae disputationes fragmentum nostrum praecesserint. Sed quid de libris de natura deorum? Cicero postquam in opere nostro (p. 164, 6 ss) rotundam globi speciem describens sententias e Grae- cis versas suis verbis omavit atque auxit, in secundo de natura deorum libro eadem verba adhibuit ad pulchritudi- nem globi explicandam: flgura... quaeque nihil asperitatis habere nihil offensionis potest, nihil incisum angulis nihil an- fractibus, nihil eminens nihil lacunosum (2, 47). Simillime Cicero locum quem ex Piatonis Phaedro (245 c—246 a) trans- latum Somnio Scipionis, quod dicitur, (rep. 6,27 s) inseruerat, in Tusculanarum disputationum libro primo (Tusc. 1, 53) re- petivit: ratio ... Piatonis quae... α me... posita est in sexto libro de re p.1) Errant igitur qui in Timaeo verba a Cice- rone verbis Piatonis addita nescio cui interpolatori ascri- benda esse putant minime laborantes ea verba sermonem Ciceronianum sapere. Neque dubito quin Cicero in scri- bendo libro de natura deorum primo additamentum e Ti- maeo suo prompserit; nam in Timaeo sententiam χνχίοτε- Qts a-bzb ίτορνενοατο vertit ita tornavit ut nihil efflcere pos- 1) Ziegler, K. Hermes 66, 1931, 270 ss. PRAEFATIO ΥΠ set rotundius, ut quadraret cum sequenti verbo nihil sexies repetito. Quae si recte disputata sunt, Cicero huic Timaeo vertendo operam dedit antequam scripsit de natura deorum libros. Libros de divinatione, de fato, Timaeum Ciceronianos, quos hie fasciculus continet, cum permulti codices inferio- ris aetatis tum tres locupletissimi testes noni vel decimi saeculi servaverunt in corpore ut dicunt philosophico Ci- ceronis: Vossiani Α et Β et Vindobonensis V, quos quidem omnes ex uno archetypo fluxisse iam diu cognitum est. A = codex Vossianus bibliothecae academiae Lugdunen- sis Lat. Fol. 84, formae oblongae, a Plasbergio saeculo IX. exeunti vel X. ineunti assignatus. qui codex litteris Caro- linianis minusculis scriptus est, nisi omnia fallunt, in Gallia et monasterio vel ecclesiae cuidam datus est ab episcopo Rudolpho sedis et aetatis incertae. continet libros de na- tura deorum, de divinatione, Timaeum, de fato, topica, Lu- cullum, de legibus.1) V = Vindobonensis codex 189 ex bibliotheca Vindobo- nensi, olim Caesarea Palatina. formae quadratae est, sed iisdem fere annis et iisdem litteris scriptus quibus A, quo- cum artiore quadam cognatione coniunctus est. in hoc co- dice, qui olim eosdem libros continebat quos A, nunc fo- liis deperditis nonnulli libri vel librorum partes amissa sunt; de quibus infra accuratius agetur.*) Β = codex Vossianus bibliothecae Lugdunensis Lat. Fol. 86 horum trium codicum recentissimus est, fortasse saeculo X. ortus et litteris Carolinianis scriptus. qui non tam iacturis quam traiectionibus differt a gemellis fere codici- bus AV. Saeculo XI. exeunte scriptus est in monasterio Cassi- nensi litteris Beneventanis Η Heinsianus (Leidensis 118), nunc in bibliotheca Lugduni Batavorum, olim Nicolai Heinsii. continet de natura deorum libros, quorum partes eodem ordine sese excipiunt, quo in Α scriptae sunt. In libris de divinatione traditae sunt §§ 1,1—128 et 2,1—47, 1) Codices Graeci et Latini photographice depicti dace Sea- tone de Vries, torn. XIX. Ciceronis operum philosophicorum Codex Leidensis Voss. L.F.84. Praefatus est Otto Plasberg. Lugduni Batavorum 1915. 2) Detlelsen Über eine Cicerohandachrift der k. k. Hof- bibliothek, Sitzungsberichte Wien phil.-hist. Kl. 21, 1856, 110 —129. VIII PRAEFATIO deinde accedunt libri de legibus usque ad paragraphum duodecimam libri tertii; cetera desunt.1) Recentiores codices, quorum auctoritas non multum va- let, collegit et breviter descripsit A. St. Pease p. 602—619.') Omnes hos codices ad unum archetypum redire et A. C. Clark®) et Otto Plasberg4) multis argumentis denuo comprobaverunt. Cum Plasberg satis luculenter hanc cogna- tionem ex lacunis traiectionibusque, quarum in libris de natura deorum et in Lucullo omnes codices participes sunt, probari posse docuerit, nobis breviter et presse dicentibus liceat in hac praefatione ea tantum tractare, quae ex no- stris tribus libris huius fasciculi de divinatione, de fato, Timaeo praesto sunt, nam non modo nat. 3,13 post verba a te rationes requiro et ibidem 3,65 ante verba videamus ea et post finem eiusdem paragraph! lacunae in omnibus codicibus inveniuntur, sed etiam in nostris tribus libris co- dices omnes hiant nonnullis locis. finis enim prioris libri de divinatione ubique deest. neque enim mihi persuadere potui virum ilium ignotum, qui post mortem Ciceronis libros de divinatione in publicum edidisset, hunc locum imper- fectum reliquisse, ut ait Sander 1.1. p. 5, etsi concedo Ci- ceronem ipsum hos libros non perfecisse. itemque et initium et finis libri de fato perierunt atque in § 4 post considamus ici et in § 45 post fatum abesse hiat textus. Item Timaeus non modo in fine paragraphi 2, in § 28 post verbum con- tinentur, 48 post verba modo illuc in omnibus codicibus cor- ruptus est, sed etiam in § 52 post verba neque dabitur im- perfectus liber relinquitur. qui consensus lacunarum quin omnes codices inter se propinqua cognatione coniunctos esse comprobet, nemini dubium est. de lacunis, quae sin- gulorum codicum propriae sunt, mox dicendum erit. Accedunt traiectiones. quas quidem in libris de natura deorum inventas, cum eas Plasberg p. VII ss tractaverit, hie repetere longum est. restat ergo, ut de lacunis et permutatio- nibus in nostris libris ortis dicamus: post tres libros de na- tura deorum in codicibus AV (de Vossiano Β infra agen- 1) ibidem torn. XV/I Cicero de natura deorum, de divina- tione, de legibus codex Heinsianus (Leidensis 118). Praefatus est Otto Plasberg, Lugduni Batauorum 1912. 2) M. Tulli Ciceronis de divinatione with commentary by A. St. Pease University of Illinois 1920, 1923, 3) The descent of manuscripts by A. C. Clark Oxford 1918. 4) Cicero de natura deorum recognovit O. Plasberg Lipsiae 1917 et 1933 (Bibl. Teubn. fasc. 45); Academicorum reliquiae cum Lucullo. Edidit O. Plasberg Lipsiae 1922 (fasc. 42). PRAEFATIO IX dum erit) conscriptum est initium prions de divinatione libri. cuius operis textus inde ab initio usque ad exitum poste- rioris libri in Vossiano A integer — ut de lacuna, quam supra commemoravi, omnibus codicibus inserta taceamus — perducitur. quodsi in uno codice Vindobonensi V tres la- cunae nobis occurrunt, non est cur codicem ilium ex alio fonte atque A fluxisse existimemus. neque enim hae la- cunae: p. 69,21 plerumque... 83,30 non posse casu et p. 94,17 verunt parendum ...99,19 multa et p. 125,28 somniorum ... 128,13 fere animos ex errore scribarum aut mendis arche- typi extiterunt: sed in ipso codice V amissa sunt non modo folia sex quaternionis duodecimi, sed etiam quaternionis tertii decimi duo folia et quarti decimi ultimum folium, in quibus verba nunc in illis lacunis desiderata scripta erant. Ad finem alterius de divinatione libri annexus est Ti- maeus in omnibus codicibus. cuius libri textum iam in archetypo parte satis magna exscissa et falso loco codici inserta pessumdatum esse consensus omnium codicum de- monstrat. tali enim modo partes alias aliae excipiunt et in AV et in B: 154,1 multa sunt 178,7 confirmatur sed 181,11 sed cum duplex 184,12 modo illuc 178,7 quia de suis 181,11 aptissimum 185,1 tisspendore consedit . . . usque ad finem neque da- bitur: sed in V quaternionis sexti decimi folium primum periit ita ut ultima verba Timaei — tres vel quattuor li- neae — post spatium temporis amissa sint. Etiam tertium eorum quae hie tractamus opus, liber de fato, in archetypo mutilum erat et in initio et in fine, cuius libri initium in omnibus codicibus coniunctum est cum ulti- mis verbis libri Timaei. deinde librum de fato sequuntur in A topica 1,4 non potui igitur. ..5,28 edictis magis et 19, 73 ergo argumento usque ad finem, tum paradoxa, Lucul- lus, de legibus. In V topicis omissis post librum de fato ad- duntur paradoxa et Lucullus 1,1... (acad. 2) 32,104 aut etiam aut non. Sed haec hactenus de gemellis codicibus A V. quos unius eiusdem stirpis testes esse lacunae traiectionesque satis de- clarant. A quibus Vossianus Β tantopere differt, ut eum alterius stirpis testem esse appareat. neque vero quin etiam Vossiani Β stirps ex archetypo supra commemorato fluxe- rit, dubium esse potest, sed ut et cognationem et differen- tiam harum stirpium comprobemus, fusius de hoc lacerato et quasi dissecto codice agere utile erit. in enumerandis his partibus libri de divinatione, de fato, Timaeus typis maiori- bus exscribentur ceteris libris minuta forma impressis: χ PRAEFATIO nat. 1,1 — 63 div. 2,127 deus siquidem usque ad finem surreximus. nat. 1, 91 — 2,16 2,86 — 2,156 2,16 — 2,86 2,156 usque ad finem libri tertii. div. 1,1 vetus opinio — 2,127 quam derecto fat. 41 eae causae usque ad finem naturaliter top. 4 — 28 top. 72 usque ad iinem parad. 1—37 Luculi. 2 — 13 parad. 37 usque ad finem. Luculi. 1 — 2 Luculi. 13 usque ad finem. leg. 1,1 — 21 fat. 5 quorum in — 41 diceremus ut cum leg. 2, 4 — 2, 13 leg. 1,21 — 2,4 Tim. 1 multa sunt — 38 conflrmatur sed Tim. 44 sed cum duplex — 48 modo illuc Tim. 38 quia de suis — 43 aptissimus Tim. 49 tis spendore usque ad finem neque dabitur. fat. 1 quia pertinet — 4 considamus ici nat. 1,64 — 91 leg. 2,13 — 3, 38 leg. 3, 42 — 3, 48 3,38 — 3,42. Qui ordo, quamvis implicatus confususque videatur, arche- typum codicum AV et Β communem unumque esse lu- cide probat, nam ut in AV etiam in codice Β finem libri de natura deorum tertii sequitur initium librorum de divi- natione. Timaeus quoque, cuius partes singulae ad verbum cum partibus alterius stirpis congruunt, item ut in AV cum initio libri de fato coniunctus est. Ultima autem verba huius libri cum initio topicorum cohaerent seil, cum illa parti- cula (1,4 non potui igitur... 5,28 edictis magis) quae librum de fato sequitur in A solo, nam in V topica omissa sunt, cetera ceterorum librorum hic omittenda sunt, postquam Pias- berg nonnulla in praefationibus supra commemoratis fasci- culorum 42 et 45 tetigit. Eiusdem stirpis, cuius A V, est HeinsianusH. nam eodem ordine, quo in Α et V, partes librorum de natura inter se coniunctae sunt, quin etiam frustulum illud 2,156 largitate